SOLON

SOLON
SOLON
fil. Exsecestidis, natus Olymp. 35. unus ex 7. sapientibus Graeciae, patriâ Salaminius, Athenis clatuit, Tarquiniô Pricscô Romae regnante, Gellius l. 17. c. 21. Auctor Legum post Draconem, nimis severus, fuit Atheniensibus, annum ordinavit ac menses. Coercuit luxum, varias ceremonias superstitiosas abolevit, Atheniensibus, si improles essent, testandi libertatem indulsit, parricidis legem non posuit. Salamina Atheniensibus, ingeniosô dolô usus, conciliavit. Leges aranearum telis assimilavit. Pisistrati dein tyrannidem fugiens profectiones in terras diversas multas suscepit, ut in Aegyptum, ubi a Sacerdote quodam obiectum est illi: Graecos semper esse pueros, nec quemquam e Graeciâ senem: quemadmodum Plato et Iustinus in Paraenetico retulerunt. Inde in Lydiam ad Croesum se contulit, qui cum opes suas ei ostentaret, rogaretque, num quem sese feliciorem iudicaret? respondit, Tellum quendam, pauperem admodum, alioqui iustum, Athenis agentem: qui in suo praediolo consenuerat, eiusque limites numquani egressus erat. Fieri tamen posse, ut et Croesus ipse olim inter felicissimos numeretur. Ceterum ante supremum vitae diem neminem beatum esse iudicandum. Quâ sententiâ nihil verius esse, Groesus postea re ipsâ est expertus. Nam cum Cyro Persarum et Medorum regi bellum inferret, acie victus, vivus in hostis potestatem pervenit. Quô tempore pyrae impositus, ut vivus exureretur, salubre Solonis consilium dicitur agnovisse, eiusque nomen in supremo illo vitae discrimine saepius inclamâsse. Quô auditô, Cyrus ex suis misit, qui cognoscerent, quisnam esset Deorum, hominumve, quem ille summo in periculo solum invocaret; remque totam edoctus, memor et ipte humanae vicissitudinis Croesum ab incendio liberavit: summoque quoad vixit, in honore penes se habuit. Iuvenal. Sat. 10. v. 273.
----- ---- Regem transeo Ponti
Et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis
Respicere ad longae iussit spatia ultima viae
Quam Solonis sententiam tetigit quoque Auson. ludo 7. sapientum; n. 2. Ovidius autem suam fecit, et sic expressit, Met. l. 3. v. 135.
----- ----- Scilicet ultima semper
Exspectanda dies homini est, dicique beatus
Ante obitum nemo, supremaque funera debet,
Utrum vero etiam recte id a Solone dictum sit, disquitit Aristoteles l. 1. Eth. ad Nicom. c. 10. Obiit An. aetat. 80. Scripsit tractatum de Legibus, Orationes, Elegias, Iambos: Instituit quoque, an auxit Senatum Areopagiticum? Vide plura apud Herodot. l. 1. Plutarchum, Laertium, l. 1. et Meursium l. singulari de Solone. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Solon — (ancient Greek: Polytonic|Σόλων, c. 638 BC ndash;558 BC) was an Athenian statesman, lawmaker, and Lyric poet. He is remembered particularly for his efforts to legislate against political, economic and moral decline in archaic Athens. His reforms… …   Wikipedia

  • Solón — Busto titulado Solon (Museo Nacional, Nápoles) Nombre completo Solón, Σόλων Nacimiento c. 638 a …   Wikipedia Español

  • Solon — (altgriechisch Σόλων; * wohl um 640 v. Chr. in Athen; † vermutlich um 560 v. Chr.) war ein griechischer Lyriker und athenischer Staatsmann. Mit seinem Namen verbinden sich vor allem die Reformen, die er in Athen durchführte. Er wird zu den sieben …   Deutsch Wikipedia

  • Solon AG — Solon SE Unternehmensform Societas Europaea ISIN …   Deutsch Wikipedia

  • Solon SE — Rechtsform Societas Europaea ISIN DE0007471195 Gründung 27. November 199 …   Deutsch Wikipedia

  • SOLON — (SOLON 640 env. apr. SOLON 560) Homme d’État, législateur et poète athénien. Né, selon la tradition, dans une famille de souche royale, Solon doit, pour reconstituer un patrimoine dilapidé par son père, s’adonner au commerce maritime et… …   Encyclopédie Universelle

  • Solon — Solon,   griechisch Sọlon, athenischer Gesetzgeber, * Athen um 640 v. Chr., ✝ ebenda nach 561 v. Chr.; aus dem athenischen Königsgeschlecht (?) der Medontiden. Solon rief im Krieg gegen Megara zur Befreiung der Insel Salamis auf. 594 wurde er… …   Universal-Lexikon

  • Solon —    Solon (640 560 B.C.), known as one of the wise men of Greece, was one of the most famous lawgivers of all times. A well educated Athenian who supported himself by foreign trade, he was elected archon of Athens and was given authority to change …   Dictionary of eponyms

  • Solon — Solon, OH U.S. city in Ohio Population (2000): 21802 Housing Units (2000): 7801 Land area (2000): 20.551672 sq. miles (53.228584 sq. km) Water area (2000): 0.042511 sq. miles (0.110104 sq. km) Total area (2000): 20.594183 sq. miles (53.338688 sq …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Solon AB — Solon von 1994 Solon ist ein ehemaliger schwedischer Hersteller von Automobilen. Inhaltsverzeichnis 1 Unternehmensgeschichte …   Deutsch Wikipedia

  • Solon AG — SOLON SE Тип Societas Europaea SOLON SE (FWB: SOOG) один из производителей солнечных батарей в Германии. Штаб квартира находится в городе Бе …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”